Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Secundus. De mira natura rerum Septentrionalium - Præfatio
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
QVANTA sint aquarum miracula, præsertim in vastissimo |
Oceano versus Septentrionem regni Norvegiæ, & plurium |
insularum eius, multi, hique præclari autores, magis forsitan |
aliorum assertione, quam propria inspectione, vel experientia |
ostendere sunt conati. Quibus etsi verax, aut verisimilior |
opinio ob inscrutabilis naturæ majestatem per |
omnia non assenserit, scriptis tamen eorum qualicunque ratione |
munitis, magna pars fidei non veniet abneganda. |
Tanta etenim mirabilia (quorum nonnulla inferius annectentur ) |
in ea Oceani vastitate sita sunt, vt vix præcellenti ratione sufficiant demonstrari |
prout inferius de belluis & monstris, Deo propitio erit declarandum. Quæ |
autem secretioribus argumentis adhuc repetenda erunt, successivis capitibus ostendetur: |
& vbi priorum temporum, & autorum rationes haud suffecerint, posteris |
aditum non secludimus, quin evidentiora, dum voluerint, ac poterint, in medium |
adducant. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>