Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. XV. De circulis repentinis, & effectibus cometarum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
circuli maximi, in superficie quatuor habent lineas, sive hiatus rotundes, croceo | |
Circulorum qualitas | colore distinctos: inter quos versus meridiem in nubibus candidis, quæ nivibus |
sunt repletæ, apparent duo circuli contrario modo dispositi quorum vnus in exteriori | |
latere est atri coloris, in interiori vero candidi. Alter autem circulus inferior, | |
in cujus centro apparet solare corpus (in quod superior circulus eccentricus incidit) | |
est exterius albus, atque interius fuscus, eo tamen candidior, quo soli proximior. | |
Præterea in opposito solis circa centrum maximi circuli, per Orizontem (vt dictum | |
est) effusi, arcus apparet situ transverso, colores habens instar iridis in nubibus densis, | |
subrusum exteriorem, medium puniceum, seu croceum, ac viridem inferiorem. | |
Circuli inter auroram & meridiem frequentius apparent. | Magisque hi omnes circuli inter auroram, & meridiem nubibus auctis |
apparent, vix vna cum dimidia, aut duabus horis duraturi: quia sol illico nubibus | |
rarescentibus clarescit, & horrendum frigus adducit, aut nubibus densatis importabilem | |
nivium molem (dum pluribus diebus splendere nequit)naturæ potentia | |
in omnia subjecta loca descendere finit: quia inusitata magnitudine, & specie, nubes | |
interdum candidæ, interdum atræ, & maculosæ ascendunt, quemadmodum scaturigines | |
aquarum, & vaporum, vnde exhalant, materiam administrant. Neque | |
otiosum pauco post tempore deprehenditur, quod portentosis hujusmodi casibus | |
fuerat demonstratum. Surgit enim in aëre mira contrarietas hujusmodi vaporum, | |
Circulorum effectus | sive nubium sicelevatarum, mutua violentia sese lmpugnantium: atque eo modo |
Cometæ. | terribiles cometæ, qui(lsidoro teste)samem, bellum, & truces ventos significant, versus |
Septentrionem, tanquam aërem pinguiorem, emergunt: qui non minus homines in | |
Res minimæ in solitæ mirabiliores apparent. | stuporem suo horrore trahunt, quam circuli supradicti. Nec mirum: quoniam ita |
compositi sumus, dicente Seneca lib. IIII. nat. quæst. vt nos quotidiana, etiam | |
si admiratione digna sunt, transeant: econtra minimarum quoque rerum, si insolitæ | |
prodierint, spectaculum dulce fiat. Is itaque cœtus astrorum, quibus vniversi | |
Portenta miranda | corporis pulchritudo distinguitur, populum non conuocat: at cum aliquid ex |
more mutatum est, omnium vultus in cœlo est. Sol spectatorem, nisi defecerit, non | |
habebit. Nemo lunam observat, nisi laborantes. Adeo naturale est magis noua, | |
quam magna mirari. Idem & in cometis fit. Si rarus, & insolitæ figuræ ignis apparuerit, | |
nemo non cupit scire, quid fit, & oblitus aliorum, de aduentitio quærit, | |
ignarus, vtrum admirari debeat, an timere. Non enim desunt, qui terreant, qui | |
Cassi lib. 12. Epis. ad fi. | significationes eius graves prædicent. Itaque sciscitantur cognoscere volentes, an |
tempestates, ventos, & imbres intemperantes, & reliqua hujusmodi portendant: | |
eoque magis soliciti, quo mutatos rerum ordines imminere pavescunt: quia sæpe | |
Nil sine causa geritur. | prætendunt aliqua, quæ consuetudini probantur adversa. Nihil enim sine causa geritur, |
nec mundus fortuitis casibus implicatur. Maximus est timor diutius sustinere, | |
quod vel in summa solet populos celeritate terrere. Dirum portentum est sine procellis | |
Dirum portentum. | hyemem, sine temperie ver, sine ardoribus estatem sine pluvia autumnum |
intueri. Quid fertilitatem producat, si terra æstivis mensibus non calescat: quid | |
germen aperiat, si pluviam non resumat: hæc, atque similia cum consyderant, | |
Cautela classica | qui publicis officiis præsident, maxime quorum interest exercitum sovere |
classicum, prudentius omnia dirigunt: & etiam sagaces agricolæ, | |
qui annonam transacti anni quæsitam, provida dispensatione | |
gubernant, & æquam legem venditoribus servant, | |
Provida futuri ratio. | vt pro futuris annis, & seminibus diligenter |
custodiant. Quo fit, vt de antiquis frugibus præsentem | |
caristiam sublevent, atque imminentem | |
inopiam maxima sagacitate devineant, | |
aut vniversalem penuriam mitigent, | |
& moderentur. | |
De circulis |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>