Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. IX. De necessaria cognitione ventorum - Cap. X. De vehementia venti Circii
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Aquilo, quia aquas stringit, & nubes dissipat. Est enim ventus gelidus, & siccus. | Aquilo |
Idem Boreas, quia a Hyperboreis montibus flat ; vnde natura frigidus est. Natura | |
enim ventorum Septentrionalium frigida est, & sicca; Australium calida, & humida. | |
Ex omnibus autem ventis duo cardinales sunt, Septentrio. , & Auster. Extra | Venti cardinales. |
hos duo sunt spiritus, vbique magis quam venti, aura in terra, altanus in mari. | |
Præter hos ventos iam enumeratos, surgit alia ventorum distinctio, quam Victruvius | |
lib. primo habet ; quæ continet XXIIII. ventos. Demum mare Gothicum, | Venti 24. |
& Livonicum navigantes, necesse habent propter insulas, ac saxa latentia, | |
ventorum distinctionem ad ventos XXXII. (nisi singulo momento periclitari | Venti 32. |
maluerint) accedendo, ac fugiendo numerare, ac consyderare. |
QVANTA fit ventorum austeritas, & sævitia in locis | |
Septentrionalibus, abdita naturæ causa vix poterit, nisi | |
per eorum manifestos effectus, explicari, præsertim de vento | |
Circio, qui sicut nulli ventorum violentia inferior est, | Ventus Circius |
ita nedum in Aquilone, sed vbicunque vel sui natura, vel | |
loci exhalatione vehementiam susceperit, omnia rapit, ac | Terræ cœlique conturbator. |
concutit, ut cœli, terræque conturbator appellari mereatur. | |
Et quia hujusmodi violentiæ infinita in diversis mundi | |
regionibus afferuntur exempla, etiam a magnis scriptoribus | |
in libros relata, vnum tamen atque alterum adduxisse contentus, | |
ad eius potentiam, quam in Septentrione demonstrat, retorquebo modum. | |
Portus est in Islandia (terra scilicet mari glaciali vicina, sub dominio regni Norvegiæ, | Islandiæ portus Vestrabord. |
vulgari sermone Vestrabord) Occidentalis dictus, penes quem in littoralibus | |
spatiis, & campis obequitantes armati, potenti flatu hujus venti Circii quasi | |
stuppa prosternuntur in terram. Similiter penes portucrypticos, id est, in cavernossis | |
rupibus, & antris habitantes, eo præcipue tempore brumæ, quo sol regreditur | |
ad solstitialia signa, quando in marinis fluctibus venti sunt temperatiores. Sunt praeterea | |
montes in Hybernia mediocri sublimitate in pluribus locis eminentes: in quibus, | |
si quis iter hoc Circio vento flante perficere tentaverit, nedum periculum, & | |
ruinam expedare cogetur, sed spiritus suffocationem in præcipitiis voraginosis. | Spiritus hominum suffocator. |
Præterea quam formidabiles, & noxii sint venti in Occidentalioribus Norvegiæ ripis, |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>