Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. VIII. De futura qualitate ventorum - Cap. IX. De necessaria cognitione ventorum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
evadere, quam in marinis tempestatibus, & procellis, horrenda naufragia, immo | |
mortem præsentissimam declinare. Hanc artem Tartari Scythæque callentes, | Via in solitudine cognoscenda. |
viamque in solitudinibus non habentes, prospere etiam tempore belli sæpius proficiscuntur: | |
hane forsitan naturæ regulam imitantes, quod densiores arborum vertices, | |
& rami ad Austrum sole contracti, humanas habitationes frequentius errantibus | |
indicant, sicuti versus Occidentem declinanda sunt crepuscula longiora. Quod | Militaribus necessaria ventorum cognitio. |
quia militares homines, Reges quoque, ac principes insaustis præliis quandoque | |
pressi, vel fugati, experiri coguntur, longe vtilius esset, vt in otio virtutem ventorum | |
potius, quam taxillorum amplecterentur, ne ob ignorantiam tam facilis, ac vtilis | |
disciplinæ, in vitæ discrimen, aut mille pericula, vel hostilem captivitatem, vbi | |
mori potius, quam vivere vellent, perpetuo gemebundi laberentur. In mari autem, | Fuga tutior. |
etsi aliena directione contra omnem ventorum, tempestatumque iniuriam, & sævitiam | |
videntur securi, propria tamen experientia, necessitate vrgente, frequentius | Regum liberatio |
evadunt feliciores: eoque casu vno principe, Rege, vel duce evadente, infinita hominum | |
multitudo, seu regna, pristinæ felicitati restituuntur. Sed quomodo id fieri | |
soleat, inferius lib. de campestribus bellis, & eorum stratagematibus, specialiter | |
ostendetur. |
VIA igitur de necessaria cognitione ventorum hic sermo | |
subiectus est, congruit præfari ad mentem Isidori lib. XIII. | |
qui sic diffinit eundem: Ventus est aër commotus, & exagitatus: | Ventus quid. |
sic dictus, eo quod vehemens fit, & violentus. | |
Vis etenim eius tanta est, vt non solum saxa, & arbores | |
vellat, sed etiam cœlum, terramque conturbet, & maria commoveat, | |
pro diversis partibus cœli diversa nomina adipiscens. | |
Ventorum autem spiritus quatuor sunt principales: | Ventorum 4. spiritus sunt. |
quorum primus ab Oriente Subsolanus, a Meridie Auster, | |
ab Occidente Favonius, a Septentrione eiusdem nominis | |
ventus aspirat. Horum quisque hinc inde geminos collaterales habet, Subsolanus | Ventorum nomina. |
a latere dextro Vulturnum, a leva Eurum. Auster a dextris Euroaustrum, a sinistro | |
Austroafricum. Favonius, qui & Zephyrus dicitur, a parte dextra Africum, a sinistra | |
Corum. Septentrio a dextris Circium, & a sinistra Aquilonem. Hi XII. | Venti 12. subdivisi. |
venti globum mundi flatibus circumagunt: quorum nomina e propriis causis assignantur. | |
Nam Subsolanus dicitur, quia sub solis ortu nascitur. Eurus, quia ab Eoo | |
flat, id est, ab Oriente. Vulturnus est Subsolano conjuctus, quia ab alto tonat. | Notus. |
Auster a hauriendo aquas: vnde & crassum aërem facit, & nubila nutrit. Hic Græce | Aquilo repellit pestem. |
Notus vocatur, quia interdum aërem corrumpit: nam pestilentiam ex aëre corrupto | |
natam, Auster flans in regiones reliquas transmittit. Sed sicut Auster pestilentiam | Ventorum effectus. |
gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dicitur, quia ex vna parte habet Eurum, | |
& altera Austrum. Austroafricus, quia hinc inde jungitur Austro, & Africo. | |
Zephyrus Graece, eo quod flores, & germina flatu eius vivificentur. Hic Latine | Pli. lib. 2. cap. 49. |
Favonius dicitur, eo quod foveat quæ nascuntur. Austro flores soluuntur, Zephyro | |
fiunt. Africus a propria regione vocatur, quia ibi flandi initium sumit. Corus | |
ab Occidente æstivo flat: sic dictus, quia vento. circulum claudit, quasi choros | Circius. |
faciens. Septentrio, eo quod a circulo septem stellarum consurgat, quæ vergentes e mundo | Boreas a montibus sic dictus. |
resupinato capite serri videntur. Circius dicitur, quia est Coro conjunctus. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>