Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. VI. De ventorum nominibus, & effectibus eorundem
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
locorum. Sed quia hoc dixerunt absque inquisitione, melior, & rectior fiet sermo | |
Venti 4. & eorum natura. | causis naturalibus consyderatis. Nunc vero notissimum. relinquitur, quatuor |
ventos principales, videlicet Meridionalem, sive Australem, Septentrionalem, | |
Australis | Orientalem, ac Occidentalem. Australis ob sui loci principium, sed maxime |
progressum, calidus est, & humidus, ex adiunctis vaporibus calidis, & siccis flatum | |
suscipiens vehementem: quo etsi hyemis tempore in Septentrionem pervenit, tamen | |
frigoris asperitate illico repercussus evanescit, donec vero solis adjutorio regrediens, | |
Septentrionalis | glacies, & nives in flumina cogat. Septentrionalis huic oppositus, |
frigidus est, & siccus ; quod e nimia solis remotione contingit. Cum enim sol | |
Orientalis | ad eum advenerit, altissimus est, & a terra remotus: ideoque in aëre fiunt nubes, & |
frigora fortiora. Orientalis in calore, & frigore temperatus est, a collateralibus | |
ventis mutabilem suscipiens qualitatem ; in dextra parte a Vulturno vim desiccandi, | |
in sinistra ab Euro nubes generandi. Suntque generaliter Orientales venti Occidentalibus | |
Occidentalis. | semper meliores. Occidentalis, cujus locus, vnde exit, vt temperatus |
Alterio ventorum diversa | est, &aliquantulum frigidus, & humidus, ita & ipse ventus inde procedens: |
qui si in principio noctis flaverit, & in principio diei, quia veniunt ab aëre, in | |
quo sol operatus non est, spissiores erunt, & grossiores venti; quod si in fine diei, & | |
principio noctis flaverint, erunt sicciores, & subtiliores. Sunt & alii octo venti | |
istorum suffraganei, & natura suorum principiorum affines, non tamen adeo | |
Boreas | ferventes. Horum vnusquisque dum movetur, natura aéris, & corporum complexiones |
mutantur. Boreas enim corpora indurat, & confortat, humores, & | |
spiritus clarificat, cerebrum sanat, sensus subtiliat, motum confortat, malos humores, | |
ne in alia membra discurrant, contrahit: quod ideo fit, quia corporis exteriora | |
refrigerat, & calor naturalis intus adiuvatur. Tusses facit, & dolores pectoris, | |
Auster | propter desiccationem spiritualis instrumenti ; digestiones, & vrinam stringit |
, dolores oculorum parit, corporibus frigidis nocet. Auster econtrario nervos | |
emollit, corpora, humores, sensus, & spiritus turbat ; inde gravitas auditus, | |
vertigo oculorum, pigritia, tarditas motus ; caput gravatur, virtus digestiva languescit: | |
quia ventus hic calidus est, & humidus, cerebrum impellens humidis humoribus ; | |
quæ omnia humectationem, & cerebri denotant defectionem. Defectio | |
Causant dolores | enim digestibilis sit e humoribus a cerebro ad stomachum descendentibus. Orientales |
autem, & Occidentales venti, e sui temperie sunt corporum temperativi; octo | |
vero alii secundum naturam suorum principalium operantur circa corpora, sed | |
tamen mediocrius. Inter omnes autem ventos Plinius ait Septentrionalem esse saluberrimum, | |
Septentrionalis saluberrimus. | & Austrum noxium, ac æstuosum, reliquos vero temperatos. Omnes |
tamen venti vicibus suis spirant majore e parte: aut, vt contrarius desinenti | |
Adversa vela vnde. | incipiat, cum proxime cadentibus surgunt. A levo latere in dextrum vt sol ambiunt. |
Iisdem autem ventis in contrarium navigatur prolatis pedibus, vt noctu plerunque | |
Fluctus vnde. | adversa vela concurrant. Austro majores fluctus eduntur, quam Aquilone, |
cum ille infernus ex imo maris spirat, hic summo. Noctu Auster, die Aquilo vehehementior; | |
& ab Ortu flantes, diuturniores sunt ab Occasu flantibus. Sol oriens, | |
& occidens, auget fluctus meridie, comprimit temporibus æstivis: comprimuntur | |
Venti particulares | etiam vel nimio æstu, vel frigore, vel imbribus. Sunt etiam particulares venti |
quibusque gentibus, vti Circius a Norvegia cadens in ruinam Hollandorum, seu | |
Hellespontico vento CCCC. naves periere. | Batavorum. Item Hellesponticus, quo (Herodoto lib. VII. referente)periit maxima |
pars Xerxianæ classis, nempe CCCC. naves: erat enim venti vis intoleranda, vt | |
infra de Circio ostendetur. Item ventus Corus, & Circius, quasi omni anno in | |
mari Gothico, seu Suetico, adeo insuperabili tempestate sæviunt, vt maxima | |
Lapides grandissimi rapiuntur ad mare. | navium multitudo vel submergatur, vel, diro naufragio periclitetur: immo nec |
aggeres, aut lapides littorales ita firmati, compositique videntur, quin aliquando ventis | |
eisdem absorpti, in viscera maris refluentibus vndis extrahantur, vt infra dicetur. | |
De |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>