Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Primus. De ritu gentium et natura rerum ac usu bellandi populorum Septentrionalium - Cap. IIII. De Scricfinnia - Cap. V. Adhuc de situ, & qualitatibus eius
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
in æstate, licet habeant nives: quia impressioni lignorum citissime cedunt. Neque | |
enim vlla rupes adeo prominet, quin ad eius fastigium callida cursus ambage perveniant. | |
Tortuosus cursus. | Primo siquidem vallium profunda relinquentes, scopulorum radices tortuosa |
gyratione perlabuntur ; sicque meatum crebræ declinationis obliquitate perflectunt, | |
donec per sinuosos collium anfractus destinatum loci cacumen exuperent ; | |
quandoquidem idipsum venationis ardore facientes, quandoquidem de ingenio, | |
& artis magisterio contendentes, veluti stadiorum cursores constitutum bravium, | |
papa Paulus III | suscepturi. Quibus ingeniis, & cursibus, etsi Papa Paulus III. referente D. |
Philippo Archinto Episcopo Salutiarum, almæ Vrbis gubernatore, fidem adhibere | |
noluit, tamen reuera sic se habet cursus iste, prout superius, & inserius demostratur. |
QUID veteres Gothicarum rerum scriptores de aspectibus | |
syderum extremi Septentrionis, & gentibus, ac moribus | |
Jordanes | eorum suo ævo senserint, paucis ostendetur. Jordanes |
in principio historiarum suarum asserit, gentem esse in | |
Arctoa, quæ fertur in æstate media XL. diebus, & noctibus, | |
Dies æstate, & noctes hyeme continuæ. | luces habere continuas ; itemque brumali tempore, |
eodem dierum, noctiumque numero, lucem claram nescire. | |
Ita alternato mœrore cum gaudio, beneficio aliis, damnoque | |
impar est: quia prolixioribus diebus solem ad Orientem | |
per axis marginem vident redeuntem. Brevioribus | |
vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter ; quia Austrina signa percurrit, & | |
Scricfinni frumento carentes. | qui nobis videtur sol ab imo surgere, illos per terræ marginem dicitur circuire. Aliæ |
vero ibi gentes Erefennæ ( quas rectius dixisset Scricfinnos ) quæ frumentorum non | |
quæritant victum, sed carnibus ferarum, atque avium vivunt ; vbi tanta paludibus | |
Paulus Diaconus. | fœtura ponitur, & vt augmentum præstent generi, & satietatem, ac copiam |
genti. Piscibus tamen sole, aëreque siccatis frequentius vesci videntur. Paulus | |
Diaconus Longobardorum historicus lib. I. cap. V. dicit in Septentrione Stritobinos | |
( quos verius Scricfinnos appellasset) habitare, qui etiam æstatis tempore nivibus | |
Nix æstatis tempore. | non carent, crudis agrestium animalium carnibus vescentes, de quorum etiam |
hirtis pellibus sibi indumenta coaptant. Hi a saliendo nomen ducunt. Saltibus | |
enim |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>