| BIARMIA igitur est regio Septentrionalis, cujus Zenit |
est in ipso polo Arctico: eiusque Orizon est idem cum | |
circulo æquinoctiali: qui Zodiacum in duas partes æquales | |
intersecans, efficit, vt vna medietas totius anni sit vnus dies | |
artificialis, & altera medietas vna nox: & ita totus annus | |
esset ibi vnus dies naturalis. Sed cum ibi sol nunquam | Positio autoris sphæræ |
magis 23. gradibus sub Orizonte deprimatur, videtur | |
(inquit autor sphæræ) quod illis sit dies continuus sine nocte. | |
In omni enim climate dies oritur, antequam sol supra | |
Orizontem eleuatur per 18. gradus, secundum sententiam | |
Ptolemæi, aut secundum alios ad 30. gradus, scilicet per quantitatem vnius signi. |
Hactenus conuenienter ad naturam philosophatus est idem autor sphæræ. Quod autem |
subintulit, iniuriosum est naturæ: quam iudicare debuisset providentiorem circa | |
conservationem vniversi. Illam enim nunquam intermissam lucem naturæ beneficio | |
concessam, perpetuis nubibus obsuscans, ait, radium solarem ibi existentem, ad eo debilis | |
esse virtutis, vt elevatos vapores consumere, aut purgare nequeat. Proinde (inquit) | |
neque aer serenus ibi est, neque dies. Hoc ille dicere voluit. At ex opposito surgunt | Positio Plinii & Solini. |
duo magni philosophi, Plinius, & Solinus, qui propter continuam solaris luminis | |
præsentiam affirmant, ibi omnia intolerabili solis ardore periclitari. Ita isti, & ille, | |