- Project Runeberg -  Historia de gentibus septentrionalibus /
7

(1555) [MARC] [MARC] Author: Olaus Magnus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Præfatio

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Quomodo duces bellatorum se gerant in prælio dubio, & inclinato.
        Quam dispendiosum sit aliena occupare dominia, & perdere propria.
Item quibus modis in navali, glaciali, vel nivali bello procedendum sit.
Quo pacto recipiantur oratores Principum apud Moschos.
Item quis modus eorum sit in bellando, vel latrocinando.
Quomodo animalia vivant in asperrimo frigore Septentrionis, immó & acerrima
                bella super glacies committantur.



Sunt tamen & alia fortasse prædictis multo vtiliora, quæ scrutatoribus suis
nonnihil amœnioris voluptatis excerpta præbere possint, eo quod nil ambiguum, nilque
occultum, quod homines ivuare queat, relinquere deliberarim, ne vel per
meipsum longo rerum vsu comperta, vel aliunde conquisita studiosis abscondere, vel sup
primere voluisse videar: quæ etsi prima fronte videbuntur fide carere, tamen
examinata naturæ secreta dilucidant, atque non fidem modo conciliare, sed &
admirationem (unde studia proficiunt) excitare probantur: idque efficient, vt bonæ
voluntatis meæ cuctis innotescat affectus: quo me ad bene de omnibus merendum
promptissimum declarare volui, vt saltem promissis meis, quæ pridem anno
M.D.XXXIX. super editione Descriptionis, sive Chartæ
Aquilonarium regionum feceram, paruisse, & satis vtcunque fecisse inveniar, æternæque id
posteritati, quod tum a patria pro fide Catholica exulans, in geographia illa, tabulas
Ptolemæi ampliando, obiter delineaveram, posteaquam Historiam Gothicam
fratris & antecessoris mei propria impensa imprimendam curavi, hoc opere
Borealium rerum, ac rituum, non minori fide quam labore concinnato, inque
conspectum totius orbis emisso, clarius & apertius, quasi vivis coloribus expressisse: eo
reservato proposito, vt melioribus adjutus auxiliis, prædidam Metropolim
Vpsalensem, qua evacuatio idololatriæ, plantatio fidei, confutatio hæresum, & vitæ
Pontificum cum remediis restituendæ religionis, insigni diligentia ipsius autoris Io.
Magni Gothi quondam Archiepiscopi eiusde metropolis, literis mandatæ
exponuntur, pari studio valeam divulgare. Ea autem promissa mea, si non sublimi eloquentia,
cujus rivum ne in minimo quidem attigisse me profiteor, at certe simplici, eodemque
plano, ac vulgari pene dicendi modo, rerum abstrusarum veritatem potius, quam
inanium verborum splendorem secutus, exoluere in animo habui. Non enim mihi excidit præclara illa Favorini philosophi apud A. Gellium sententia: qui cum
adolescentem quendam verbis ei seculo minime accommodis affectate inepteque
vtentem audiret, Vivendum est, inquit, moribus præteritis, loquendum verbis
præsentibus. Interim magnus Dominus, & laudabilis valde, in lateribus Aquiloni
fundans Ecclesiam suam, omnes hujus voluminis benignos interpretes foueat
& conservet, malignosque & stupidos illuminet, vt recte sentiant de
omnibus mirabilibus eius, & vnusquisque veritatem loquatur cum
proximo suo. Pro majori vero instituti nostri declaratione,
sequentem Scandianæ insulæ descriptionem
lectoris oculis subjicere libuit.

illustration placeholder

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 13:21:44 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/olmagnus/0093.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free