- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
283

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

toris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo
examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem
loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi,
quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud
districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Arnen.

b) [Item de ordinacione metropolis sfedis] Vpsalie
Alexandri tercii pape.]

Alexander episcopus, seruus seruorum Dei,
venerabilibus fratribus, vniuersis episcopis per regnum Swecie
constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Venerabilem fratrem nostrum Stephanum, olim Vpsalensis
eccle-sie electum, nunc vero archiepiscopum vestrum, ad sedem
apostolicam venientem, debita benignitate suscepimus, et
omnem illam ei graciam exhibuimus et honorem, quem
sibi a nobis decuit exhibere; atque peticionibus suis grato
concurrentes assensu, iuxta quod ab antecessoribus nostris
ab anteactis temporibus dispositum fuerat et statutum,
sed nondum execucione operis adimpletum, precibus et
interuentu karissimi in Christo filii nostri C., illustris regis
Sweorum et Gothorum, vestris quoque et Vlfy ducis regni
illius, pallium, pontificalis scilicet officii plenitudinem, ei
duximus induigendum. Et ne de cetero prouincie Swecie
metropolitani possit cura deesse, commissam gubernacioni
sue Vpsalensem vrbem eiusdem prouincie perpetuam
me-tropolin ordinauimus, et episcopatus vestros ei tanquam
sue metropoli perpetuis temporibus constituimus subiacere.
Ipsum itaque cum plenitudine gracie nostre ac benediccione
apostolice sedis ad propria remittentes, caritati nostre
[vestre] attencius commendamus, per presencia scripta
rogantes, mouentes atque mandantes, quatenus eum
tanquam archiepiscopum vestrum benigne recipiatis et honeste
tractetis, et eidem in hiis, quae Dei sunt, sicut
metropo-litano vestro omnimodam reuerenciam impendatis, et sibi
curetis humiliter per omnia obedire, vt de virtute
obedi-encie possitis commendabiles apparere. Porro, quum ex
pastorali sollicitudine nobis a Deo commissa circa
tradi-ciones ecclesiasticas vigilantem curam nos convenit et

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0306.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free