- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
126

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

et reputari debebit, ac si foret ab ipsis omnibus, nemine
discrepante, concorditer celebrata; sique per tempus
aliquod morari, abesse et tardare contingeret aliquem de
electoribus seu nunciis antedictis, dum tamen veniret,
antequam predicta esset electio celebrata, hunc ad
electionem ipsam in eo statu admitti debere decernimus, in quo
ipsa adventus sui tempore consistebat. Et quia de
antiqua approbata et laudabili consuetudine inconvulse, quod
subscribitur, semper extitit hactenus observatum, ideoque
et nos constituimus et de imperalis decernimus
plenitudine potestatis, quod is, qui modo premisso in regem
fuerit Romanorum electus, peracta statim electione
hujusmodi, priusquam in aliquibus causis aliis sive negociis
virtute sacri imperii administret, universis et singulis
principibus electoribus ecclesiasticis et secularibus, qui
propinquiora sacri imperii membra esse noscuntur, omnia
ipsorum privilegia, literas, jura, libertates et concessiones,
antiquas consuetudines et eciam dignitates, et quicquid
ipsi ab imperio usque in diem electionis sue obtinuerunt
et possederunt, absque dilatione et contradictione
confirmare et approbare debeat per suas literas et sigilla,
ip-sisque premissa omnia innovare, postquam imperialibus
fuerit infulis coronatus. Confirmationem autem hujusmodi
electus ipse cuilibet principi electori in specie primo suo
nomine regali faciet et deinde sub imperiali titulo
innovabit, et in hiis ipsos principes omnes in genere et
quemlibet eorum in specie nullatenus impedire, sed potius
absque dolo graciöse tenebitur promovere.

5. In casu denique, quo tres principes electores
presentes seu absentium nuncii quartum ex se seu
ipsorum consortio (videlicet principem electorem) presentem
vel absentem in regem Romanorum eligerent, vocem illius
electi, si presens affuerit, aut nunciorum ipsius, si eum
abesse contingeret, plenum vigorem habere et eligentium
augere numerum partemque majorem decernimus
constituere ad instar ceterorum principum electorum.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0149.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free