- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
63

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

sciant se exinde damnum pati vitam [qui tam]
praesumptiosus dispositum [dispexit] iussa domnum[-i] imperator[-ris].

31. Et his, qui iustitiam domni imperatoris
annuntiant, nihil lesiones vel iniuria quis machinare praesumat,
neque aliquid inimicitiae contra eos movere. Qui autem
praesumpserit, bannum dominicum solvat, vel, si maioris
debiti reus sit, ad sua praesentia perduci iussum est.

32. Homicidia, pro quibus multitudo perit populi
christiani, omni contextatione deserere ac vetare
mandamus; qui ipse Dominus odia et inimicitie suae
fidelibus contradixit, multommagis homicidia. Quomodo enim
secum Deum placatum fore confidit, qui filium suum
proximum sibi occiderit? Qualiter vero Christum dominum
sibi propitium esse arbitretur, qui fratrem suum
inter-ficerit? Magnum quoque et inhabitaculum periculum est
cum Deo patre et Christo coeli terrae dominatore,
inimicitias hominum movere: quos aliquit tempus latitando
effugere potest, sed tamen casu aliquando in manus
inimicorum suorum incidit; Deum autem ubi effugere valet,
cui omnia secreta manifesta sunt? qua temeritate eius
iram quis extimat evadere? Quapropter ne populus nobis
ad regnum commissos hoc malo pereat, hoc omni
disciplina devitare previdimus; quia nos nullo modo placatum
vel propitius habere, qui sibi Deum iratum non
formidaverit, sed saevissima districtione vindicare vellimus qui
malum homicidii ausus fuerit perpetrare. Tamen ne
etiam peccatum adcrescat, ut inimicitia maxima inter
Christianos non fiat, ubi suadentes diabulo homicidia
contingant, statim reus ad suam emendationem recurrat,
totaque celeritate perpetratum malum ad propinquos extincti
digna conpositionem emendet. Et hoc firmiter banniamus,
ut parentes interfecti nequaquam inimititia super
commissum malum adaugere audeant neque pacem fieri petenti
denegare, sed datam fidem paratam compositionem
recipere et pacem perpetuam reddere, reum autem nulla
moram compositionis facere. Ubi autem hoc peccatorum
merito contingerit, ut quis vel fratres vel propinquum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0086.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free