- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
52

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

meam et de manu canis unicam meam. Pro anima enim, id
est pro se ipso, capite simul oravit et corpore, quod
corpus unicam, scilicet ecclesiam, nominavit, propter sponsi,
fidei, sacramentorum et caritatis ecclesiae unitatem. Haec
est tunica illa Domini inconsutilis, quae scissa non fuit, sed
forte provenit. Igitur ecclesiae unius et unicae unum
corpus, unum caput, non duo capita quasi monstrum, Christus
videlicet et Christi vicarius Petrus Petrique successor,
dicente Domino ipsi Petro: Pasce oves meas, [meas] inquit,
et generaliter, non singulariter has vel illas, per quod
commisisse sibi intelligitur universas. Sive ergo Graeci
sive alii se dicant Petro ejusque successoribus non esse
commissos, fateantur necesse, se de ovibus Christi non esse,
dicente Domino in Ioanne, unum ovile et unicum esse
pastorem. In hac ejusque potestate duos esse gladios, spiritalem
videlicet et temporalem, evangelicis dictis instruimur. Nam
dicentibus apostolis: Ecce gladii duo hic, in ecclesia
scilicet; cum apostoli loquerentur, non respondit Dominus, nimis
esse, sed satis. Certe, qui in potestate Petri temporalem
gladium esse negat, male verbum attendit Domini
proferentis: Converte gladium tuum in vaginam. Uterque ergo
est in potestate ecclesiae, spiritalis scilicet gladius et
materialis. Sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab ecclesia
exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum, et militum,
sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem
gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem
spiritali subjici potestati. Nam cum dicat apostolus: Non est
potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt;
non autem ordinatae essent, nisi gladius esset sub gladio
et tanquam inferior reduceretur per alium in suprema.
Nam, secundum beatum Dionysium, lex divinitatis est,
infima per media in suprema reduci. Non ergo, secundum
ordinem universi, omnia aeque ac immediate, sed infima
per media et inferiora per superiora ad ordinem
reducuntur. Spiritalem autem et dignitate et nobilitate
terrenam quamlibet praecellere potestatem, oportet tanto
clarius nos fateri, quanto spiritalia temporalia antecel-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0075.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free