- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
28

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

possit imperium procurari, nec imperator debeat fieri
temporaliter, nec possit aut velit ecclesia imperatore carere,
videtur, quod liceat imperio in alio providere. Quod non
deceat ipsum imperare, patet omnibus manifeste. Numquid
enim regeret alios, qui regimine indiget aliorum? Numquid
tueretur populum Christianum, qui est alienae tutelae
commissus? Sed nec obstat quod objicitur, ipsum esse tutelae
nostrae commissum, cum non sit nobis commissus, ut ei
obtineamus imperium, sed regnum Siciliae potius
defendamus. Patet enim illud idem ex verbo scripturae dicentis:
Ve terrae, cujus rex puer est, et rursus: cujus principes mane
comedunt. Quod non expediat ipsum imperium obtinere,
patet ex eo, quod per hoc regnum Siciliae uniretur imperio
et ex ipsa unione confunderetur ecclesia. Nam, ut cetera
pericula taceamus, ipse propter dignitatem imperii nollet
ecclesiae de regno Siciliae fidelitatem et hominium
exhibere, sicut noluit pater ejus. Nec valet quod opponitur,
quod non expediat venire contra electionem ipsius, ne
post-modum molestet ecclesiam, per quam imperium se
cognoverit amisisse. Nunquam enim vere dicere poterit, quod
ecclesia imperialem ei abstulit dignitatem, cum potius
patruus ejus non solum imperium, sed et paternam
hereditatem invaserit et maternam possessionem occupare per
suos satellites machinetur, ad cujus defensionem ecclesia
Romana non sine multis laboribus et expensis prudenter
et potenter intendit.

De Philippo videtur similiter, quod non liceat contra
ejus electionem venire. Cum enim in electionibus circa
electores zelus, dignitas et numerus attendatur, et de zelo
non sit facile judicare, cum ipse a pluribus et
dignioribus sit electus, et adhuc plures et digniores principes
sequantur eundem, juste videtur electus. Unde contra
justam et legitimam electionem non videtur licere venire.
Quod non deceat, videtur similiter, ne videlicet videremur
nostrarum injuriarum ultores, si, quia pater et frater ejus
fuerunt ecclesiam persecuti, eum persequi hos vellemus et
aliorum culpam in poenam ejus praeter officii nostri de-

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0051.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free