- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
18

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

praeminere. Proinde videtur utile maxime imperatoribus
et regibus: ut, cum mens illorum se ad alta erigere et pro
singulari vult gloria oblectare, inveniat, quibus se modis
humiliet, atque unde gaudebat, sentiat plus timendum.
Perspiciat ergo diligenter: quam periculosa quamve
timenda sit imperatoria vel regia dignitas; in qua
paucissimi salvantur, et illi, qui Deo miserante ad salutem
veniunt, non aeque ut multi pauperum iudicio sancti spiritus
in sancta ecclesia clarificantur. A mundi enim principio
usque ad haec nostra tempora in tota autentica scriptura
non invenimus septem imperatores vel reges, quorum
vita adeo fuerit religione praecipua et virtute signorum
decorata, sicut innumerabilis multitudinis saeculi
contemptorum; licet plures eorum credamus apud omnipotentem
Deum misericordiae salutem invenisse. Namque, ut de
apostolis et martyribus taceamus, quis imperatorum vel
regum aeque ut beatus Martinus, Antonius et Benedictus
miraculis claruit? Quis enim imperator aut rex mortuos
suscitavit, leprosos mundavit, cecos illuminavit? Ecce
Constantinum piae memoriae imperatorem, Theodosium et
Honorium, Carolum et Lodoicum, iustitiae amatores,
Christianae religionis propagatores, ecclesiarum defensores,
sancta quidem ecclesia laudat et veneratur; non tamen
eos fulsisse tanta miraculorum gloria indicat. Praeterea,
ad quot nomina regum vel imperatorum basilicas seu
altaria dedicari, vel ad eorum honorem sancta ecclesia
missas statuit celebrari? Timeant reges aliique principes:
ne, quanto se ceteris hominibus in hac vita praeferri
gaudent, tanto amplius aeternis incendiis subiciantur. Unde
scriptum est: Potentes potenter tormenta patientur. De tot
enim hominibus Deo reddituri sunt rationem, quot suae
dominationi subditos habuerunt. Quodsi alicui religioso
privato non parvus labor est, unam suam animam
custodire, quantus labor imminet principibus super multis
milibus animarum. Praeterea, si iudicium sanctae ecclesiae
valde constringit peccatorem pro unius hominis
interfectione, quod erit de iis, qui multa milia morti tradunt pro

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0041.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free