- Project Runeberg -  Medeltidens statsskick omkr. 800-1350. Valda texter. Historiska texter för akademiska öfningar /
11

(1895) [MARC] With: Harald Hjärne
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

primos, quo eos non dubitas victori Deo proximos atque
dignissimos.

Quod autem postulasti, te quasi nostris scriptis
iu-vari ac praemuniri contra illorum insaniam, qui nefando
ore garriunt: auctoritatem sanctae et apostolicae sedis non
potuisse regem Henricum, hominem cbristianae legis
contemptorem, ecclesiarum videlicet et imperii destructorem
atque hereticorum auctorem et consentaneum,
excommunicare, nec quemquam a sacramento fidelitatis eius
absolvere, non adeo necessarium nobis videtur; cum huius
rei tam multa ac certissima documenta in sacrarum
scripturarum paginis reperiantur. Neque enim credimus, eos,
qui ad cumulum suae dampnationis veritati impudenter
detrahunt et contradicunt, haec ad suae defensionis
audaciam tam ignorantia, quam miserae desperationis vecordia,
coaptasse. Nec mirum. Mos est enim reproborum, ob
suae nequitiae protectionem niti, consimiles sibi defendere;
quia pro nichilo habent, mendatii perditionem incurrere.

Nam, ut de multis pauca dicamus, quis ignorat
vocem domini ac salvatoris nostri Iesu Christi dicentis in
euangelio: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus
eam; et tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque
ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et
quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis.
Nun-quid sunt hic reges excepti? aut non sunt de ovibus,
quas filius Dei beato Petro commisit? Quis, rogo, in hac
universali concessione ligandi atque solvendi a potestate
Petri se exclusum existimat, nisi forte infelix ille, qui,
iugum Domini portare nolens, diaboli se subicit oneri et
in numero ovium Christi esse recusat? Cui tamen hoc
ad miseram libertatem minime proficit, quod potestatem
Petri, divinitus sibi concessam, a superba cervice excutit,
quoniam, quanto eam quisque per elationem ferre abnegat,
tanto durius ad damnationem suam in iudicio portat.

Hanc igitur divinae voluntatis institutionem, hoc
firmamentum dispensationis ecclesiae, hoc privilegium, beato

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 16:41:32 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/medstat/0034.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free