- Project Runeberg -  Les emigrants Ukraïniens en Suède /
69

(1910) [MARC] Author: Alfred Jensen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Орлик у Швеції, написав Альфред Єнсен - Листи - XXXI

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

Орлик у Швеції 75

11

Suitanus et Ill-mus Cornes Sapieha, Praefectus Bobruiscensis,
demul-cerent. Quùm autèm Serenissimus piè defunctus Rex, illatâ sibi vi
Benderâ Demothicam abductus fuerit, Hanus in absentia Regis, nactus
opportunem occasionem adigendi me iterùm ad abeundum
possiden-dumq. Ucrainam anteriorem, excusante verô me varijs rationibus,
pe-cuniâ et debitis quibus oneratus eram, distulit abitum meum ad sex
septimanas, exercitui autem meo, suppeditatis viaticis commeatibus,
instantaneè eum in Ucrainam expedivit. In hac igitur tempestate, quo
me verterem prorsùs nescivi, scripsi tamèn ad Serenissimum Regem et
ad Ministrum Eius Dominum Müllern, consilium et mandatum petendo,
quo modo haec naufragia evitare possem, quäle autèm recepi
respon-sum, huius copiam his etiam adiungo.

Copia literarum Ministri Regij D-ni Müllern.

Reddidit mihi literas Excell.-ae V-ae Dominus de Kochen, die 27
mensis Februarij, tarn ad Regem, quàm ad me datas, tenorem
ista-rum, humillimè retuli S-ae R-ae M-ti aegreferenti, quöd Excell.-a V-a
iniuriâ temporum ac malevolorum hominum urgeatur maturare
abitum suum in Ucrainam. Sperat tarnen Rex iter istud differri posse,
nec permissuros esse creditores Excell.-ae V-ae ut abeat. Interea pro
eo, quo Rex complectitur Excell-am V- am favore, non intermittet
effi-cere apud Imperatorem, ut Excell-ae V-ae täm persona, quàm res
salvae sint. Si mea officia Excell-ae V-ae in ea re procuranda utilia
esse possint, spondeo ea Semper fore paratissima permansurus semper.
In pago Cajadschik die 9 Martij 1713 anno.

Post haec Dewlet Gierey Hanus, mändato Imperatoris de loco
suo motus, ad insulamq. Rhodos ductus, praebuit mihi hoc suo fato
libertatem ad Serenissimum Regem Âdrianopolim, quo cùm libero passu
pervenerim, inveni iam ibi Kaplan Giereium Hanum, de eadem insula
Rhodos revocatum, ac in locum fratris sui Devlet Giereij Hani iterum
evectum, qui me profuso ferè sinu sat benignè et favorabiliter excepit,
assignatoq. mihi paenesse hospitio quotidianis mecum usus est
conver-sationibus, ex quibus cùm satis superq. intellexerim Portam
Othoma-nicam, propensam esse ad confirmandam Moscis pacem, in quem
fi-nem et obsides Plenipotentiarijq. Moscovitici, de Septem turribus
di-missi, Constantinopoli Adrianopolim pervenerunt, cùmq. audiverim et
viderim Plenipotentiarium Polonicum, cum totâ avlâ suâ ibidem
Adria-nopoli, intra parietes hospitij sui occlusum, strictâque custodia cinctum,
ut cogeretur ad cedendum anteriorem Ucrainam, non solùm nihil
mo-litus sum, nullaq. prava Hano consilia in damnum Reipublicae
sub-ministravi, imô toties, quoties se occasio offerebat, pacta Carlovicensia
per varios discursus, defendi. conservareq. ea inviolabiter suasi. Ad

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 22:20:47 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/emigukra/0075.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free