- Project Runeberg -  Les emigrants Ukraïniens en Suède /
40

(1910) [MARC] Author: Alfred Jensen
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Орлик у Швеції, написав Альфред Єнсен - Листи - XVII

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

і

46 альфред бнсеіі

a quibus hac in ге Literas ad me Demoticâ scriptae, laudantes meam
in fide constantiam et assecurantes me omni Regiâ gratiâ et solicitâ
curâ promovendorum commodorum meorum, hucusq. infelix manibus
palpo raeis.

Praetereo hoc, quod in ipsa rerolutione Benderiensi, quando S-a
R-a M-tas a Turcis oppugnabatur, non recesserim a protectione
Ma-jestatis suae, imo quaerentibus me a Hano missis, cuiusnam esse
partis an Régis, an Turcarum, fortiter et impavide obstiterim,
responde-rimq. me esse sub protectione Regia, quod Responsum ita Hani
sto-machum commovit, ut resolveret se ad plectendum me capite, et ad
incaptivandam Familiam meam, et certe hoc actu efficeret, ni fuisset
a Filio suo Kalga Soltano et a Sapieha lenitus et mitigatus.

Praetereo hoc, quod in Turcia adhaerendo Protectioni S ae R-ae
M-tis semisex annis negotia publica expediendo, in Legationes et
sus-tentationem offlcialium omnium expendendo, a capite ad calcem
rui-natus sum, exutusq. a clenodijs, pecunia et universa supellectili
argen-tea et aurea, ad quae omnia fi des et amor, quibus ferebar in tam
clementissimum Principem adegit me.

Plura debuissem scribere nisi me ingens dolor Serenitatis V-ae
persuaderet, amovere manum de tabula, ne inter luctus, lamentationes
et planctus, Serenitatis V-ae importunus essem. Vellern excurrere ipse
in amplexum plantarum Serenitatis V-ae, nisi me retineret ab obeunda
hac via inopia mea, quâ sum ita pressus et oppressus, ut nec pecunia
ad sustendandam Familiam et officiales supersit, nec fides mea apud
creditores, post fata clementissimi mei Protectoris amplius valeat.

Et quamvis ad funestum hune casum et occasum S-ae R-ae
M-tis misere inclinata sit fortuna mea, tamen non despero, quod
Se-renitas V-a altissimo suo iudicio ponderatis his omnibus illam erigere
protectionem S-ae R-ae M-tis charissimi sui Fratris mihi datam in se
suscipere, omnes meas spes caducas sublevare, inopiae meae
succur-rere et provisionem illam, quam Beatissimus Rex pro victu et amictu,
Familiae meae et Officialium clementissime mihi destinavit confirmare
non abnuerit. Tibi derelictus est egenus, Orphano Tu sis adiutrix.

Christianstadij 12 Xbris
1718 a-o

Serenitatis Vestrae
Subiectissimus Servus
Philippus Orlik.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 22:20:47 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/emigukra/0046.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free