- Project Runeberg -  Upsala Universitets konstitutioner af år 1655 /
41

(1890) [MARC] Author: Claes Annerstedt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

1655 irs koiistitutiouer.

41

eorum, quæ ad istius muneris rectam justamque administrationen!
neeessaria sunt, quæque ad probam pharmacopolii instructionem
ipsi a senatu aeademieo præseripta fuerint, ad quam servandam
jure-j uran do obstringetur.

7. Hi quoque pharmacopoliuni semel ad minimum visitabunt
quotannis, quandoeunque eonsistorio placuerit, idque ex improviso
et pharmaeopæo non præmonito. Adjunget autem ipsis senatus
aca-demieu8 ex profcssonun uumero visitatores duos et præterea
academiæ 8ecretarium, qui jubentibus inspectoribus, si quid notatu
dignum obvenerit, in acta referet, Quin sæpius particularia
pharmacopolii examina etiam licebit medici», quantumvis rcnitente
pharrna-copæo, instituere, si quando ipsis visum ita fuerit, et necessitas
postulaverit, præsente itidem seeretario, si officium hoc ab ipso
con-tingat rcquiri.

4:o. Phil osophoru m.

1. Visum est S:æ R:æ M:ti, ut mathcmatum professores duo
sint, quorum primus cosmographus scu ptolemaicus erit, et docebit
astronomiam primorum et secundorum mobiliuni, trigonometriam
sphæricorum, guomonicam, computum ecclesiasticum, geographiam,
usum globorum cum arte navigandi: idque hora quarta in auditorio
vet. maj.

2. Alter euclidëus proponet aritlimeticam cum logistica
sexa-genaria et reliquis partibus doctrinam numerorum spcctantibus,
gcometriam theorcticam et practicam, geodæsiam, trigonometriam
pla-norum, optieani et architecturam civilem, monstrabitquc usum
vari-orum instrumentonim mathematicoruni, idque hora tertia in auditorio
veteri; privatim vero hæc tradenda sunt, architectura militaris,
pcr-spectiva practica, apologistica principum ct mercatorum

3. Linguarum orientaliuni professor hebræam linguam docebit
ex veten testamento, caldæam ex Esra et Daniele, item targum
Oncheli, Jonatlianis etc., svrani ex novo testamento et psalmis
ali-isque scriptis, arabicam ex antiquis bibliorum versionibus aliisque
probatis arabum scriptis, rabbinicam ex commentatoribus in biblia
ct aliis. Si quando disputare volet, niateriam proniet ex locis
con-troversis textus bibliei, sed tamen, quatenus a crisi et idiotismo
juvari orthodoxus sacræ scripturæ sensus potest. Et hujusmodi
disputatioues, si dogmata thcologica attingunt, censuræ facultatis
theologicæ subjiciendæ erunt, priusquam in publicum emittuntur.
Docebit hora nona in auditorio vet. min.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 01:11:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/acuuko1655/0061.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free