- Project Runeberg -  Upsala Universitets konstitutioner af år 1655 /
25

(1890) [MARC] Author: Claes Annerstedt
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

1665 &ra konstitutioner.

25

multus et noxias grassantium molitiones impediant, clementissime
a S:a K:a M:te indultum est, ut suos quælibet jurisdietio vigiles et
8uum proprium habeat præfeetum. Quod si magistratus urbicus suos
dare neglexerit, præfectus areis eompellatus tenebitur eosdem
exi-gere, atque ut omnino sistantur, compellere. Numerus autem
vi-gilum utrinque senario non erit minor.

2. Ne quid vero ad subitos et inopinos easus mutuæ opis
desideretur, una et communis utriusque generis exeubitorum statio
erit in foro novo raajore; ubi domuncula exstmetur duabus cellis
constans, quarum una ad academiam, altera ad urbem pertinebit.

3. Operas autem suas per vices et alterne ita partientur, ut
nocte una aeademicus præfectus, altera urbicus præsit et custodiam
agat, quilibet senis in singulas noctes armatis excubitoribus, tribus
nimirum ex academicis et totidem ex oppidanis stipatus; reliquis
interim omnibus ad stationem publicam perpetuo manentibus.

4. Horum officium erit sedulo curare, ne quid turbarum in
urbe exoriatur, nocturuas vociferationes et grassationes inhibere,
se-ditiosas coitiones dispellere, ædium fenestrarumque effractores
appre-hendere, cauponas visitare et prohibere, ne quisquam in illis, ultra
definitum legibus tempus, desideat, tum eos, qui tormenta explodunt,
observare et foro competente sistcre, ac in summa omnem omnino
vim a capitibus, ædibus et fortunis ac posscssionibus quorumvis
arccre. Nullara itaque noctem incustoditam transmittent. sed juncto
agmine urbem circuraibunt, qtiidque rerum geratur, attente
obser-vabunt, toto excubiarum tempore. Quarum initiura pro diversis
anni temporibus per vices ita mutabitur, ut hybernæ hora septima
vespertina præcise, æstivæ nona inchoentur, in ilias computato
quic-quid inter Octobres et Apriles calendas intercedit temporis, in has
residuo anni conjecto. Nec nisi post quartam matutinam, sive hiems
sive æstas sit, vigiliæ ccssabunt

5. Tumultuante8 et vociferantes primo hortabuntur comiter
vigiles, ut absistant, si monitionibus nihil profeccrint, delinquentes
sine ullo discrimine, sive academicæ sive oppidanæ jurisdictioni
snbsint, apprehendent, et ad stationem exeubitorum abreptos ibidem
per noctem in sua quemque celia asservabunt, postridie mane
ma-gistratui suo, rectori quidcm si academici, consuli vero si urbici
sint, tradendos.

6. Quod si con tingat, ut ad ciendos tumultus coëant pl u res,
quam quos a se vinci posse sperent vigiles, diligenter capita
fac-tionum istiusmodi notabunt, aut si id non possint, paucos ex pro^

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sat Dec 9 01:11:18 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/acuuko1655/0045.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free