- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
244

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Logopodes nivales capiunt laqueis ad hunc modum: ex virgultis
betulinis conficiunt instar sæpis exigui cum multis portis minutis, in quibus
suspendunt laqueos è filo paratos. Cum igitur illæ aves humi plerumque
versentur, non in arboribus, iccirco cum discurrunt huc illucque, laqueis
facile capiuntur
. Hæc illarum avium est captura. In cæteris
occurrit nihil, quod peculiarem observationem promereret.

CAP. XX.


De Armis atque instrumentis ad
venationem fere pertinentibus
apud Lapponas.



EX superioribus apparet Lapponas diverso uti
genere armorum in venatione sua; itaque de ipsis aliquid
addemus. Primum, maximeque frequens genus sunt arcus, quos
habent longos ad tres ferè ulnas, latos digitos duos, crassos pollicis
crassitie vel paulo amplius, ex lignis duobus, quorum alterum alteri
subpingunt. Nam ligno betulino affigunt lignum pini, copia
resinæ lentum flexileque, ut virtute hujus habeat arcus vim
propellendi tela & sagittas. Utrumque contra aëris injurias, pluviarum,
nivium libro betulino exterius adaptato muniunt. Quod enim
Lomenio est proditum, quasi fiant ex rangiferorum ossibus, id adeo
est falsum, & ne quidem veri speciem præ se ferat, cum ossa omnia
sint dura, neque tali ratione, qualis postulatur in arcubus, possint
flecti, quod quilibet intelligit. Rangiferi, ait, ossa asperantur in
cultros, & curvantur in arcus congeneribus feris trucidandis
. Si de
telis scripsisset, aliquid dixisset. At quia de arcubus, excusari nulla
ratione potest. Suspicor interim, hoc accepisse ab Olao Magno,
ut nonnulla alia huic parti, qua desiderari poterat in Itinerario
ipsius, explendæ,. Olaus enim ita habet lib. XVII. c. 30. ubi de

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0268.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free