- Project Runeberg -  Joannis Schefferi Argentoratensis Lapponia id est, Regionis Lapponum et gentis nova et verissima descriptio /
167

(1673) Author: Johannes Schefferus
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has been proofread at least once. (diff) (history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång. (skillnad) (historik)

Lapponibus, non omnes tum defuncti suo sunt officio, si uni regi
pependerunt tributum, sed tenentur quidam pendere duobus, imo tribus, non
quod omnes tres agnoscant pro Dominis suis, eorumque Iurisdictioni se
subjiciant, sed quod in eorum territoriis libertatem habeant piscationis
& venationis. Ex his sunt omnes Parœcia Lapponiæ Tornensis, quæ
habitant trans montes, quæ quia tempore æstivo fruuntur licentia
deducendi pecoris sui ex jugis, calore nimio ardentibus, ad inferiora &
vicina maris littora, ut possint sese recreare, simulque per occasionem eam
piscandi, ideoque regi Daniæ tributum solent pendere, ad quem spectant
illæ regiones, non tamen plus, quam dimidium ejus, quod pendere
solent Suæciæ Regi
. Dicit Parœcias transmontanas ad hoc teneri, sunt
aurem eæ Koutokeine, Aujouara, Teno, & Vtziocki, sicut docet
in antecedentibus. Similis est conditio Lapponum Kiemensium,
qui habitant in Enare Parœcia. Nam quia partim in territoriis
ad Regem Daniæ, partim in territoriis ad Ducem Moschoviæ
spectantibus venantur piscanturque, ideo præter Regem Sueciæ,
his utrisq; etiam tributa pendent, Daniæ regi dimidiam, Moschoviæ
Duci quartam partem ejus, quod Sueciæ Regi dare solent.
Collectio vero facta olim quidem, quandocunque visum fuisset
Præfecto, at post tempore hyberno. Quade re sic ait Andreas
Buræus: Hyeme, cum tributa ab illis exigenda sunt, certis quibusdam
locis, certoque tempore quasi in hordas congregantur
. Ostendit
certum ipsis significatum tempus quo deberent convenire tributi
solvendi gratia in una markia hoc in loco, in alia alio. Nec in
eo quid mutatum, donec instituerentur fora certa rerum
venalium nundinæque solennes. Tum enim institutum, ut iis in
locis, ubi haberentur nundinæ, illoque tempore, quo
haberentur, solverent tributa sua, eaque ratio durat hodieque.
Samuel Rheen: Lapparna uthgoera sinskatt och tribut den tiiden
marchnaden haolles, dao Cronones befallningzman dao kommer tillstædes,
den att uppbæra
. Hoc est: Lappones tributa sua solvunt eo tempore,
quo celebrantur nundinæ, quando Coronæ Præfectus simul illuc venit,
ad recipiendum illud
. Quod vero id sit tempus,
apparebit exiis, quæ mox indicabimus de nundinis
ipsorum.


<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Mon Dec 11 19:51:46 2023 (aronsson) (diff) (history) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/sjlapponia/0191.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free