Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. XLI. De Perdicibus, & venatione earum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
| |
PERDIX, vt omnibus fere notum, relinquitur, est avis | Perdix avis dolosa. |
dolosa, & luxuriosa. Vnde masculis pro fœminis certantibus, | |
victi caleantur coitu a victoribus. Ita sexum obiiviscitur | |
libido præceps. De nocte conversis posterioribus sedent | |
perdices, & tempore libidinis, linguis adinvicem extensis | |
desiderio coitus æstuant. Volantes sui juris non sunt, | |
quia in ipso aëre metas habent, quas transire non audent. | |
In frigidis tamen locis maxime coalescunt. Perdix prope | Multitudo maxima in aquilone. |
terram volat: quæ cum in multis sit astuta, in hoc tamen decipitur, | |
quod sicubi possit, caput abscondendo credat se totam latere: & cum ipsa | |
neminem videat, putat quoque neminem se videre. In hoc quoque fatua est, quod | |
alienos pullos, vti adulteri filios putativos, fovet & nutrit, more domesticæ gallinæ, | |
cum eos citius sit amissura, quos non peperit: quia loco ovorum amissorum, vel derelictorum, | |
damnum resarcit in alienis. Veruntamen, vt dicit Ambro. lib. VI. | Ova aliena cubat. |
Hexam. fraudis suæ fructum habere non potes: quia cum pullos suos eduxerit, eos | |
amittit: vbi enim veræ genitricis vocem audierint, quæ ova generavit, relicta ea, ad | |
illam se naturali quodam munere & amorem conferunt, quam veram sibi matrem ovorum | |
generatione cognoverint. Capiuntur multis modis, vno videlicet frequentiore in | Modus venandi perdices. |
terris Aquilonaribus, vt venator serpat sub cute vaccina in terra: quem semina spargentem | |
perdices accedunt secure, donec retibus involvantur circumquasque in circuitu ordinatis. | |
Capiuntur & a fistulatore, qui extensis retibus domesticam vnam perdicem | Perdices fistula decipiuntur. |
offert certamini aliaru: & ita accensæ rabida libidine accurrunt, & capiuntur. Capiuntur | |
etiam retibus rubeo colorem perunctis, cum venator in frutice clausus eas fistula | |
vocat. Frigoribus compresse volitant ad nemora vasta: sed neque ibi a venatoribus | |
sunt securæ, propter delicatam escam solidæ carnis earum. Ius perdicum recreat stomachum. | Medicinæ e perdicibus. |
Morbo etiam regio resistit cerebrum perdicis in tribus vini cyathis sumptum. | |
Oculis contusis fel perdicis prodest cum æquo pondere mellis coctum, & datum. Fel | |
contritum & appositum, valet ad oculorum claritatem restituendam. Ova perdicum | |
æreo vase decocta cum melle, vlceribus oculorum: , & glaucomatis medentur, vt Plinius | |
refert. Epar perdicis siccatum, diligenterque tritum, ac bibitum, epilepticis prodest. |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>