Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XIX. De avibus - Cap. IIII. De Accipitre, & diuersis eius speciebus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
IN partibus Aquilonis hujus avis natura generosior, ac | |
fortior, quam in cæteris mundi partibus, esse censetur, maxime | |
De Accipitre, & diversis eius speciebus. | |
CAP. IIII. | |
IN partibus Aquilonis hujus avis natura generosior, ac | Accipitres generosi. |
fortior, quam in cæteris mundi partibus, esse censetur, maxime | |
propter cœli solique rigorem, & abundantissimam | |
escam volucrum, scilicet suæ naturæ convenientium, pro | |
solido nutrimento. Sanguine enim, corde, ac pectore | |
earum avidius nutritur, magnamque venandi audaciam, affectumque | |
sumit: qui & naturali superbia, . ac tyrannide | Superbia naturalis in accipitre. |
magis quandoque, quam necessitate stimulatur ad raptum, | |
& delectatur in illo. Sunt etiam, qui cor tantummodo latere | |
per rostrum aperto devorant: aliquando etiam cerebrum appetunt, reliqua parte corporis | |
rejecta. Qui venationi student per accipitres, cancros est offerunt manducandos: | Cancri dantur accipitri. |
e quorum esca mira satietate delectantur: avideque volatilia venantur, vt gratam | |
pro exquisita esca restituant prædam: idque facilime faciunt ob volatus agilitatem | |
quam supra reliqua volatilia habent, pennasque acutas, quæ singulis annis veteribus | Pennæ renovantur. |
abjectis est renovantur. Estque hujusmodi naturæ, quod avem, quam vesperi | |
prædatur, vngulis sub pectore ob inducendum calorem servat, maneque liberaliter | |
sine iterata rapina absolvit. Sunt igitur accipitrum genera multa: alii non nisi a terra | Accipitrum genera multa. |
rapiunt avem, alii circa arbores, alii in sublimi sedentem, alii in aperto volantem. | |
Denique accipitrum genera XVI. inveniuntur. Ex his Circon altero pede claudum. | |
Triorchem a numero testium: hunc Romani Buteonem appellant. Aesalona Græci vocant, | |
qui solus omni tempore apparet. Est etiam nocturnus accipiter Cymindis vocatus, | |
qui cum aquila pugnant: vngulisque ei infixis pariter rapiuntur a venatore. | |
Adhuc quidam sylvestres, quidam domestici dicuntur. Sylvestris domesticas | |
aves rapit, & continuo vorat: idque solet fieri aucupis adjutorio, | Auceps adjuvat audaciam impotentem. |
qui cito impotenti audaciæ succurrit. | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>