Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber XVIII. De animalibus sylvestribus - Cap. XLI. De Venatoribus, & Venationibus
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Venatores multi. | COMPERTVM omnibus relinquitur, multos esse venatores, |
atque diversa ingenia eorum in Aquilonaribus terris, | |
qui tot ferocibus bestiis sine suæ sanitatis jactura occurrere | |
possunt. Cum vero præmissum sit in aliquot capitulis, | |
quam sagaces sint venatores, juxta animalium proprietates, | |
in eorum captura facienda, vtilius videbitur exinde | |
adducere, quales ibi sint venatores, aut reperiantur | |
in aliis terris. Certum est eos nedum ibidem, sed vbique | |
Venatores patientes sufferunt omnia. | patienter in omnibus oportere tristissimos sufferre casus, |
vndecunque subortos, maximæ illis in locis, vbi non minus intractabilibus elementis, | |
quam sævis animalibus erit congrediendum: & interim nives, & æstus ferre, famemque | |
prædæ aviditate equitando, currendo, prosiliendo, montesque scandendo tolerare, | |
atque cum feris dubio sub eventu pugnare, arteque & viribus experiri, an ipsorum | |
promptitudini, vel feræ victoria cedat: atque inde egregii milites, & expertiores | |
Principes e venatoribus fiunt. | quoruncunque certaminum duces, immo & Principes ad publicum gubernium felicibus |
auspiciis educi solent, vt plures attestantur annales. Venatio etenim claris | |
Principibus semper est grata, atque olim ( otio non concesso, dum rigide & non | |
delicate, vt nunc, Magnatum filii educabantur) gratissima fuit, quasi peculiaris quædam | |
exercitatio. Nec quidem immerito: speciem nanque non parvam fortitudinis | |
præ se fert, & similitudinem quandam cum re bellica tenet: ducem præficit sibi venatio, | |
Venatio ducem habet. . | cujus dictos omnes auscultant: hostem excursoribus provocat: exploratores |
in speculis disponit: insidias abdit: apertum Martem simulat: divortia, quæ ad fugam | |
patent, observat: per saltus quidem, & arva pedites præmittit: loca plana, | |
Simulachra præliorum. | & aperta equitum alis præcingit: cornuum strepitu progressur, receptuique canit: |
dat signa prædæ, ac victoriæ: prædam advenientem, aut evadentem significat: moveri | |
castra indicat: adeo vt concludendum sit, venationem bello, ac pugnæ similimam | |
esse. Vnde Virgilius poëta præmissis astipulatur, dicens: | |
Venatum invigilant pueri, sylvasque fatigant, | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>