Ideoque cum a Vrbe in Montem aureum tumulandus efferretur, ab infinita turba |
(planctu, gemituque plena)auditum est: Hic est vir misericordiæ, cujus justitia | Vir misericordiæ. |
obiivionem non accipiet. Hic fuit oculus cæco, & per claudo, pater pauperum, |
& omnium mœrentium infatigabilis consolator: quia ab infantia miseratio crevit |
cum illo: cujus etiam ostium viatori patuit, & peregrino, prout & ego in veritate |
comperi. Quotiescunque enim in causis piis ( præter quas nil vnquam petere habui) | Testimonium autoris. |
domum eius accessi, toties mirifica consolatione repletus abscessi, multiplices |
gratias Domino referens, quod adjutorem bonæ mentis & operum, eius instinctu |
obtinere meruerim, præcipue tantum virum, & magnum amicum Dei: in quo felicissimo |
ævo, & gloria sempiterna posteritas lætetur, |
|
|
De Medicis, & Medicinis. |
CAP. L. |
|
LAVDANTVR fideles causidici, & advocati periti, | Advocati boni laudantur. |
cum magna atque ardua negotia desenderint singulorum: |
sed multo gloriosiores habentur, qui artis excellentia noverunt |
expellere, quod mortem videbatur inferre, & salutem |
reddere sub morbo periclitanti, de quo coactus fuerat |
vehementi cruciatu desperare. Ars hæc celebris est, quæ in | Ars mediciæ celebris commendatur. |
hominem plus invenit, quam in seipso cognoscit: periclitantia |
confirmat, quassata corroborat, & futurorum præscia |
dolorem extinguit, vel mitigat, ne causa succrescens incurabilius |
inveniat nutrimentum. Propterea inter vtilissimas artes, quas ad sustentandum |
humanæ fragilitatis domicilium, & indigentiam divina tribuerunt, nulla |
præstare videntur aliquid simile, quam quod potest auxiliaris medicina conferre. ipsa | Medicina auxiliaris. |
enim morbo periclitantibus materna gratiam semper assistit, ipsa contra dolores pro |
humana imbecillitate confligit, & ibi eam sublevare nititur, vbi nullæ divitiæ, nulla |
dignitas poterit subvenire. Obscura nimis est hominum salus, temperies e contrariis | Temperies. |
humoribus constans, vbi quicquid horum excreverit, ad infirmitatem celeri |
|