|
SED heu dolor hic convivandi, aut congrediendi pacificus |
modus, sæpe invalescente peste, sæpius annonæ caristia, ac | Convictus impeditur. |
bello, & sæpissimæ invidia, & livore falsorum Christianorum, |
et detestabili hæreticorum machinatione fuerat perturbatus: |
sed nunquam in toto sublatus. Quia etsi tyrannorum |
suspicione ( qua nihil frequentius est ) a mutuis congressibus | Suspicio tyrannorum frequens. |
& commerciis multitudo, ne in vnum congrediatur, |
vbique restringitur: tamen vt violentum crudeleque |
imperium, atque intolerabile servitutis jugum efficacioribus |
armis & consiliis quandoque excutiant, tempus aptum inveniunt, quo vel in campestri |
judicio conveniant, vel nuptialibus festis, funeralibusque pompis, vel nundinis | Modus conveniendi. |
intersint, aut publicis venationibus arcendarum noxalium bestiarum, præsidis |
præcepto, vel communi vrgente necessitate congregentur, vel hostes a littoribus amoveant: |
quo casu, & modo suscepto, dum nulla meliora supersint remedia, impacabili |
furore succensi, in apertam proruunt rebellionem, ac quicquid atrocitatis | Gens provocatam indomabilis. |
ex ea dependet, impigerrimo labore deducunt: nec a furiosa ferocia desinunt, donec |
turmatim adaucti, arces & fortalitia tyrannicæ potestatis æquaverint solo, prout superioribus |
libris in parte videtur expressum. Nolunt enim Gothi ac Sueci, servili | Servitus generis in Suetia et Gothia nulla. |
conditione nunquam geniti, tanquam noxales bestiæ præter legem & æquitatem, |
justo reddito, tributo ad insolita vel impossibilia coërceri, prout e veterum |
immunitatibus illorum populorum licet intueri, quam felices semper (æquitate defensa ) | Principes potius amari curent qui timeri. |
fuerant, & præsides eorum miserrimi, qui magis feroci præsidentia timeri, |
quam amari conabantur. |
|
|
De ritu orandi in Ecclesiis. |
CAP. XX. |
|
GENTES Septentrionales e pagis remotissimis ad Parochias baptismales |
profecturæ, aliud genus armorum, præter ballistam, gladium, & securim, | Genera armorum. |
non ferunt. Ballistas inquam, propter feroces bestias, vrsos præcipue |
|