aut Scythicis formicis inter mille repagula clauderetur. Sed iterum in alio proverbio | Aurum ferro custoditur. |
est, Raptum aurum indigere custodia ferri. Ideoque Plinio referente, innocens & beata, |
immo vero delicata esset hominum vita, si nihil aliud de ea, nisi quod supra terras |
concupisceret, assequeretur, haberetquei non nisi quod secum est, prout superius |
enarratum in parte videtur de commutationibus rerum necessariarum. Verum tot | Prodigiosa avaritiæ ingenia. |
prodigiosa avaritiæ ingenia olim excogitata fuerunt, vt longe profundior, & altior, |
ac amplior auri, argentique vbique exuberantis videbantur abusus, quam impotens |
hujus seculi affectus scrutari poterit, aut ( prout vellet ) in singulis vanitatibus imitari. |
Nonne vanum judicatur ? naturam provocare in irritamenta vitiorum, & in |
poculis libidines cælare, ac per obscœnitates bibere, demum cryslallina vasa statim | Crytallina vafa. |
lapsu peritura ob fragilitatem, aucto pretio(nauseam reddente auro, & argento)pluris |
emere, deinde temulentiæ causa ad potandum vasa smaragdis texere, ac tandem |
homines ratione exutos, stupidos efficere, ac effœminatos. |
De distinctione Mineralium venarum. |
CAP. IIII. |
DISTINCTIO ac divisio mineralium venarum, sive |
puteorum, aut possessionum, certis signis montibus impositis | Divisiones montium, & causæ. |
ab inventoribus, aut eventibus, aut naturali situ, & |
proprietate specialiter fieri solet: quæ etiam mirabili ordi |
ne sunt inventæ, quotidieque ( irato, an propitio numine, | Minerarum inventio. |
ignotum est)inveniuntur: primo violentia fulminum, ac |
turbinum arbores comburentium, vnde micantes argenteæ |
glebæ produntur: deinde ligonibus rasi vertices subterraneorum |
montium ostendunt splendentes argenti venas: quas illico |
providus agricola fimo abscondit potius, agro pacifico contentus, quam argentea |
minera sponte se offerente: vnde suam, suæque sobolis vitam educare posse cognoscit |
Formidat enim solicitus agricola nobilem, vel fiscum, cujus ager est, visa ar | Vita agricolarum tutior. |
genti minera, majoris lucri causa eum a prædio amovere velle, ne amplius sit agri |
cultura, vbi fertilis sit argenti minera. Ideoque, vt dictum est, præeligitur fertilitas agn. |
Olim ob hanc camm {causam?} tam agri, quam argenteæ mineræ sic apparentes: sunt desolatæ: hodieque | Mineræ argenteæ absconduntur. |
quam diligenter fieri poterit, absconduntur: tantumque nocuit regentium inexplebilis avaritia |
|