Full resolution (JPEG) - On this page / på denna sida - Liber Quintus. De gigantibus - Cap. XXIIII. De lucta attractiua per circulum
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>
Below is the raw OCR text
from the above scanned image.
Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan.
Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!
This page has been proofread at least once.
(diff)
(history)
Denna sida har korrekturlästs minst en gång.
(skillnad)
(historik)
Ericus disertus. | CVM Ericus Disertus tempore natalis Christi apud Septentrionales |
gentes ob insuperabilem eloquentiam, & facundiam, | |
militaremque industriam, celebris haberetur, vt qui gravitate | |
sententiarum superari non posset, (nam illa ætate non | |
Arma eloquentiæ juncta. | minus eloquentiam, quam arma illustres, ac nobiles personæ |
pro extrema voluptate dilexerunt) excogitatum est aliud | |
certaminis genus in claritudinem eius viribus opprimendam. | |
Vestmarus satrapa. | Quidam enim Vestmarus inter supremos Regis Daniæ |
Frothonis satrapas, quem sapientia, & verbis superare | |
Præmium. | non potuit, viribus incessere non dubitavit, vincentis præmium in victi nece |
constituens, vt vtriusque salus in pignore posita viderentur. Nec Ericus conditione | |
Lingua & manu promptus. | vti abnuit, ne lingua, quam manu promptior æstimari posset. Erat autem tale certaminis |
genus: Circulus vimine vel fune contextus, magno pedum manuumque conatum | |
Certaminis genus. | decertaturis raptim distrahendus, exhiberi solebat, fortiori tribuens palmam: |
quem colluctantium si quis alteri detraxisset, victoria donabatur. In quem modum | |
agonizans Ericus, correptam acrius restem manibus concertantis excussit. | |
Struma. | Quod Frotho videns: Arduum, inquit, reor contra fortem sune contendere. Et |
Gibbus. | Ericus: Arduum vtique, cum corpori struma insidet, aut tergum occupat gibbus. |
Statimque propulso pede senem colli senilis, ac dorsi fractione contrivit. Quod Vestmarus | |
Erico infestissimus erat, ex eo paulo ante provenerat, quod Ericus eius filios | |
se ad certamen provocantes, strenue oppressit. Causa vero certaminis extitit, quod | |
Ericus majorem eius natu filium, de commisso cum Regina adulterio apud Regem | |
Pudor & conscientia indicant crimen. | accusavit: quod quia mox Reginæ pudore, & Greppi conscientia, tanquam evidentioribus |
signis, probatum est, Greppus omni furia plenus, Ericum telo neci tradere | |
nititur: dumque id fratre Erici Rollero stricto gladio avertente, efficere nequiret, | |
accusantem cum tota eius commitiva pro purgando crimine ad certamen provocavit. | |
Provocatus triduanas inducias petit: & interim e tergore recens mactatæ pecudis | |
crepidas | |
<< prev. page << föreg. sida << >> nästa sida >> next page >>