- Project Runeberg -  Caroli Linnæi Opera Hactenus Inedita. Flora Dalecarlica /
94

(1873) [MARC] Author: Carl von Linné With: Johan Erik Evald Ährling
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

94

sciam huius, folia illa esse Geranii credere) per superos et inferos,
ne vltimum sibi ferculum pararet, monui. Illa autem subridens
nil periculi latere regerebat, et hane plantam se optime nosse,
atque toties, immo quotannis eum conterraneis eam se adsumsisse
dicebat, meque istam plantam non rite eognoseere putabat.
In-troeo domuneulam eius, femina conscindit folia, eoquit illa cum
parua quantitate pinguedinis, parat inde iusculum, adsumit idem
cum marito, duobus liberis et quadam vetula; sic

Lurida terribiles miscent aconità Nouercæ
et quod miratus sum absque vila molestia, vlloue insequente
symp-tomate; et sane quæ non inuenit ratio, sæpe inuenit temeritas.

Quæro itaque:

An Aconiti vis in septentrione a frigöre eneruetwr:
nega-tivum ipse defenderem responsionem, cum etiam in Jemtia, quæ
maiorem poli agnoscit eleuationem, quam Medelpadia, conscindatur
radix lacteque miseeatur et museis offeratur, vt inde pereant ac
abigantur. —

An vis Aconiti deleteria in sola radice, non vero in foliis

consistit? cum experimenta Matthioli et Wepferi cum radicibus
instituta sint et radices in Jemtia exhibeantur muscis, quodammodo
verosimile videretur, sed dubio omni non caret. —

An planta adhuc, tempore vemali, tenella, particulis istis
noxiis destituitur, quibus aduüior imprægnatur ? Sic vrtica re-

cens progerminans et plures plantæ apud nos coctæ tempore vernali
eduntur, quæ per æstatem non possunt adsumi. Vel —

An particulæ acres et venenatæ per diuturnam
destruun-tur codionem? Sic sane videtur, dum pinguedo ista non erat
suf-ficiens tali veneno ita obuelando, vt nullam pareret noxam." Lin.

Flora Lapp. sp. 221 cfr. Lin. Lachesis Lapponica T. II p. 123.

— "Aconitum istud Dioscorides àvxoxtovov et xvvoxtovov cogno-

minat: Arabes Strangulatorem adip, id est, lupi: nonnulli Lupariam.
Facultas autem huius veluti et reliquorum Lyeoctonorum homini
exi-tialis est et reliquis quoque animantibus perniciosa. Ytuntur, inquit
Dioscorides, ad venationem luporum, crudis ipsas inserentes
carni-bus, quibus deuoratis lupi enecantur." Dodonæi Pempt. p. 439.
164) SPIRÆA Ulmaria. Lin. Spec. pl. p. 702. Etiam in Florula

Linnæi Lapp. hane plantam reperias sub POLYANDRIA
POLY-GYNEA, sed in Flora Lapp., Gen. pl. ed. I, et Hort. Cliff., nec
non in reliquis ejusdem auctoris operibus ad ICOSANDRIAM
PEN-TAGYNIAM est illa relata.

# dus. Hist. CXCVm et Joh. Bauh. 3. p. 488 e Tourn.
Inst. T. I p. 265.

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 02:18:44 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/floradalum/0118.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free