- Project Runeberg -  Caroli Linnæi Opera Hactenus Inedita. Flora Dalecarlica /
68

(1873) [MARC] Author: Carl von Linné With: Johan Erik Evald Ährling
Table of Contents / Innehåll | << Previous | Next >>
  Project Runeberg | Catalog | Recent Changes | Donate | Comments? |   

Full resolution (TIFF) - On this page / på denna sida - Sidor ...

scanned image

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Below is the raw OCR text from the above scanned image. Do you see an error? Proofread the page now!
Här nedan syns maskintolkade texten från faksimilbilden ovan. Ser du något fel? Korrekturläs sidan nu!

This page has never been proofread. / Denna sida har aldrig korrekturlästs.

68

garis est. Nullibi autem illam per totam terraram orbem, nisi
in septentrione nostro, et quidem in Westrobothnia, existere, non
sine caussa dicimus." — "Vsus Baccarum parcior est, commnniter
enim ab incolis negligitur, nisi puerorum palatis arrideat; noxias
tamen, vt putarunt veteres, esse baccas huius speeiei omnino nego;
yidi enim pueros, qui tres quatuorue pintas baccarum adsumserunt
sine incommodo; adhæc nec sapor, nec genus, nec principia
con-stitutiua, nec obseruationes eas venenatas pronunciunt. Yiris
minus placent baccæ, cum aquosæ et dulces sint, his enim acria et
solidiora vt præbeas, necesse est." Lin. Flor. Lapp. sp. 65 or et
* pag. 37 et 41.

40) SCABIOSA arvensis. Lin. Spe c. pl. p. 143.

41) SCABIOSA Succisa. Lin. Spec. pl. p. 142.

42) CONVALLARIA bifolia. Lin. Spec. pl. p. 452; cfr. Lin. Flo-

rula Lapponica, pars prior, p. 48 sub TETRANDRIA, ut heic; in
omnibus autem sequentibus suis operibus eam ad HEXANDRIAM,
ut in Flora Lapponica, refert Linnæus. — "Ad idem genus
refe-rimus Lilium conuallium Tournef. Polygonatum Tournef.
et Ynifolium Dill. hinc nouum introducimus nomen, cum Lilium
conuallium (Fundamenta Botanica § 221, 213, 287) indignum
sit, Polygonatum facile confundatur cum Polygono (Fund.
Bot. 228) et Ynifolium erroneum exsistat (F. B. 232), neue

vno horum posito, intelligeretur sub eodem nomine istud vnicum,
quoad antea significauit. Ne autem innouationem nimiam
intro-ducamus (F. B. 242) leui mutatione Conuallariam dicimus
ali-orum conuallium Lilium." Lin. FI. Lapp. sp. 112 y., cfr.
sp. 113 ß. "Si quis tamen plantam hane a Conuallariis
sepa-rare strenue desideraret, necesse est, vt coniungatur cum
Poly-gonato racemoso Cornuti, nec vila ratione cum Smilacibus
confundatur." — "Vnifolium nomen huic plantæ. dudum a
ve-teribus impositum, pessimum omnino est (F. B. 232), cum planta
perfecta semper in caule duo gerat folia, sparsis reliquis
radicali-bus absque vllo ordine." — "Baccæ huius speeiei, antequam
ma-turescunt, virides punctis fuscis adspersæ sunt; quales maculas in
Lilio conuallium T. et Polygonato T. aliquoties obseruaui." Lin.
FI. Lapp. sp. 113 y9 å et

43) GENTIA NA Amareüa 1. campestris. Lin. Spec. pl. ed. II p.

334, cfr. Lin. Florula Lapp. p. 50, Flora Lapp. sp. 94, Hort.
Cliff. p. 31, FI. Suec. ed. I sp. 203, ed. H sp. 229 et 230
Spec. pl. ed. I p. 230 et 231; Wahlenberg FI. Lapp. sp. 126;
Kröningsswärd FI. Dalecarl. p. 21, (ubique sub PENTANDRIA.) —
Illam ob caussam, Floris Lapponicis Linnæi et Wahlenbergii cum

<< prev. page << föreg. sida <<     >> nästa sida >> next page >>


Project Runeberg, Sun Dec 10 02:18:44 2023 (aronsson) (download) << Previous Next >>
https://runeberg.org/floradalum/0092.html

Valid HTML 4.0! All our files are DRM-free